- LERMA
- LERMAvulgo quoque Lerma, opp. Hispaniae in Castella vet. cum tit. Duc. ad Arlanzam amnem, 8. leuc. ab Auca in Austr. et 12. a Pincia in Ort. Baudr. Sunt autem Duces hi ex Fam. de Sandoval; quae cum duas praecipuas stirpes complectatur, a duobus fratribus, Gutierio Diazio de Sandoval, et Alphonso Roderico (s. Ruizo) de la Vega prior Lermensem ramum propagavit. In eo vero inprimis inclaruit Didacus Gomezius de Sandoval, Fernandi Gutierezii et Agnetis de Roxas (unde nomen adsumptum) fil. A. C. 1426. primus Com. de Castrogeriz titulo a Rege Ioh. II. mactatus, ob varia munia gesta et et egregia obsequia praestita. Ex filii eius, minore Petro domini di Bababon desendunt; maior Fernandus in Comitatu Patri successit: Pater Diaci Comesii, qui Marchio de Denia creatus est, A. C. 1484. uti huius fil. Bernhardus Com. de Lerma. Isto genitus est Lud. hoc Franciscus quo genitus Franciscus Gomesius Ducis Lermae axioma domui intulit, A. C. 1599.Sed neque hic stetit regia clementia; nam nam pro filiorum altero etiam Ducis Uzeda; altero March. de Belmonte; pro nepote autem Ducis de Cea tituli accessêre. fuit is Franciscus de Sandoval et Roxas Dux de Cea, qui uxorem habuit Feliciam Henriciam (genitam Ludovico Henriquez de Cabrera, Admirallo Castellae, Duc. de Medina de Rio secco) atque ex ea suscepit, Christophorum de Sandoval et Roxas (nat. A. C. 1615.) ac Marianam de Sandoval et Roxas, Duces de Lerma, Uzeda et Cea Vide Phil. Iac. Spener. theatr. Parte II. p. 8. Historia Francisci Gomezi Lermae Ducis, sub Phil. III. Hisp. Rege summum in aula dignitatis culmen adepti, sed tandem, cum Roderici Calderonis supplicio, quid capiti suo impenderet, edoctus, Romam secessisset, in Cardinalium numerum allecti, nota est; attigit illam quoque Barclaius Argen. sub nomine Procerum in aula Hippophili primi. Addam saltem pauca haec, ex auctore Anon. Hist. Orbis Terr. Parte 2. c. 1. Sub Phil. III. summam rerum tenuit Don Franciscus Sandoval March. de Denia ac post Dux et Card. de Lerma; sed a Phil IV. A. C. 1621. loco motus, una cum filiis, Duce Ussedano, qui Secretarius Regius fuerat et Com. de Saldanna, officio supremi in Regia Hipparchi functo: Quam fortunam etiam una cum supplicio capitis ante A. C. 1619. expertus fuerat, proximus a Lermio Comes de Olinda et Septem Ecclesiarum Marchio Rodericus Calderon, qui ex humillima conditione ad summos honores Lermiae auspiciis emerserat: quo de videnda Histoire des Favoris p. 261. et Brachel l. 1. p. 54. Lermaeo in Regis gratia successit Casparus Guzmannus Com. de Olivarez, cuius fortunam utramque enarrat Ferr. Pallavicinus Opp. sel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.